TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13, 14.] Me autem propter innocentiam meam suscepisti. Vere innocentiam: integritatem sine peccato, redditionem sine debito, flagellum sine merito. Propter innocentiam meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Confirmasti me in aeternum, infirmasti ad tempus: confirmasti in conspectu tuo, infirmasti in conspectu hominum. Quid ergo? Laudes illi, gloria illi. Benedictus Dominus Deus Israel. Ille est enim Deus Israel, Deus noster, Deus Jacob, Deus minoris filii, Deus minoris populi. Nemo dicat: De Judaeis hoc dixit, non sum ego Israel. Magis Judaei non sunt Israel. Major enim filius, ipse est major populus reprobatus; minor, populus dilectus. Major serviet minori 55Gen. XXV, 23 , modo impletum est: modo, fratres, nobis serviunt Judaei, tanquam capsarii nostri sunt, studentibus nobis codices portant. Audite in quo nobis Judaei serviunt, et non sine causa. Cain ille frater major, qui occidit minorem fratrem, accepit signum ne occideretur, id est, ut maneat ipse populus 56Id. IV, 15. Apud illos sunt Prophetae et Lex; in qua Lege et in quibus Prophetis Christus praedicatus est. Quando agimus cum Paganis, et ostendimus hoc evenire modo in Ecclesia Christi, quod ante praedictum est de nomine Christi, de capite et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas praedictiones, et ex his rebus quae acciderunt, quasi futurae essent, nos conscripsisse, proferimus codices Judaeorum. Nempe Judaei inimici nostri sunt, de chartis inimici convincitur adversarius. Omnia ergo Dominus distribuit, omnia pro salute nostra ordinavit. Praedixit ante nos, implevit hoc tempore nostro, et quae nondum implevit, impleturus est. Itaque tenemus redditorem, ut credamus debitorem: quia et illa quae nondum dedit, dabit; sicut ea quae nondum dederat, dedit. Si quis probare vult ubi sint scripta, legat Moysen et Prophetas. Si aliquis perstrepit inimicus, et dicit, Vos vobis prophetias finxistis; proferantur codices Judaeorum, quia major serviet minori. Ibi legant ista praedicta, quae modo videmus impleta, et dicamus omnes: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, fiat.

Notes

  1. 55. Gen. XXV, 23
  2. 56. Id. IV, 15