[vers. 8.] Tu terribilis es; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo dormiunt, et iratum non sentiunt; sed ut dormirent iratus est. Modo quod dormientes non sentiunt, in fine sentient: apparebit enim judex vivorum et mortuorum; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo enim loquuntur quod volunt, et disputant contra Deum, et dicunt: Qui sunt Christiani? aut quis est Christus? aut quales inepti qui credunt quod non vident, et dimittunt delicias quas vident, et sequuntur fidem rerum quae oculis ipsorum non exhibentur? Dormitis, et balatis; loquimini adversus Deum quantum potestis. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? respondent, et loquentur iniquitatem 37Psal. XCIII, 3? Quando autem nemo respondet, et nemo loquitur, nisi quando se in se convertat? quando in se convertent dentes quibus modo nos rodunt, quibus nos discerpunt irridendo Christianos, et reprehendendo vitam sanctorum? Tunc se in se convertent, cum illis eveniet quod dicitur in libro Sapientiae, Dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: cum viderint gloriam sanctorum, tunc dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. O qui multum dormistis! certe jam evigilatis, et in vestris manibus nihil invenitis. Videtis quomodo plenas habeant manus gloria Dei, quos tanquam pauperes irrisistis. Dicite ergo tunc vobis, quando non resistitis irae Dei; non manu, nec lingua, nec verbo, nec cogitatione: apparebit enim vobis manifestus, quem irridendum putastis, cum vobis venturus nuntiaretur. Et quid dicent? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quomodo justitiae sol oriretur dormientibus? Sed ab ira et increpatione ejus dormiunt. Hoc forte dicturus est, Et non ascenderem equum: et tunc ipsi equos suos accusabunt. Audi illos accusantes equos suos in quibus dormierunt: Ergo erravimus, inquit Scriptura, a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra 38Sap. V, 3, 6, 8, 9 . Ergo vigilasti aliquando. Sed melius equum non ascenderes, ut tunc non dormitares, quando vigilare debuisti; et audires vocem Christi, et illuminaret te Christus. Tu terribilis es; et quis resistet ibi tunc ab ira tua? Quid enim erit tunc?