TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Magna scientia! Non ait, Scivi quia Deus es; sed, quia Deus meus es tu. Tuus est enim, cum tibi subvenit; tuus est, cum tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius. Quare, cujus est? cujus enim non est? Omnium quidem Deus est: sed eorum Deus proprie dicitur, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, qui illum colunt; tanquam de domo ipsius, magna sunt familia ejus, redempti magno sanguine unici Filii. Quantum dedit nobis Deus, ut ipsius essemus et ipse sit noster! At vero alienigenae longe facti a sanctis, filii alieni sunt. Videte quid de illis dicatur in alio psalmo: Domine, libera me, ait, de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et vide altitudinem ipsorum, sed altitudinem diei, id est superbiam temporalem. Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Felicitatem describit praesentis saeculi, in qua errantes homines et eam pro magno habentes, felicitatem veram sempiternamque non quaerunt. Inde ergo isti filii alieni, non filii Dei: Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et quid sequitur? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, quorum os locutum est vanitatem. Tu quid dicis? Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius 46Psal. CXLIII, 11-15 . Tulit omnia de medio caetera quae dat Deus, et dedit ipsum Deum. Omnia quippe illa, fratres, quae commemorarunt filii alieni, Deus dat; sed et alienis dat, sed et malis dat, sed et blasphemis dat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45) . Aliquando ista bonis dat, aliquando non dat; et malis aliquando dat, aliquando non dat: bonis tamen servat seipsum, malis autem ignem sempiternum. Est ergo malum quod non dat bonis, et est bonum quod non dat malis: sunt quaedam media, et bona et mala, quae dat et bonis et malis.

Notes

  1. 46. Psal. CXLIII, 11-15