TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 19] Et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum, et in saeculum saeculi. Quid aliud latini interpretes dicerent, qui non possent dicere, in aeternum, et in aeternum aeterni? Quasi enim aliud dictum sit, in aeternum, et aliud in saeculum, ita sonat: sed graecus habet, εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος , quod forte commodius diceretur, in saeculum, et in saeculum saeculi; ut in saeculum intelligeretur, quantum hoc saeculum durat; in saeculum autem saeculi, quod post hujus finem futurum promittitur. Et replebitur gloria ejus omnis terra: fiat, fiat. Jussisti, Domine, ita fit; ita fit, donec illud quod coepit a flumine, perveniat omnino usque ad terminos orbis terrae.