TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 175.] Sed in hac fide, cum corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 514Rom. X, 10 ; fremant gentes, populi meditentur inania 515Psal. II, 1 , occidatur certe caro dum praedicat te: «Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.» Judicia quippe illa sunt, quae tempus erat ut inciperent a domo Domini 516I Petr. IV, 17 . Sed «adjuvabunt me,» inquit. Et quis non videat quantum adjuverit Ecclesiam sanguis Ecclesiae? quanta ex illa semente seges toto orbe surrexerit?

Notes

  1. 514. Rom. X, 10
  2. 515. Psal. II, 1
  3. 516. I Petr. IV, 17