TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. Vovete, et reddite Domino Deo vestro 51Psal. LXXV, 12. Quid voveatis, quid reddatis? An forte animalia illa quae offerebantur ad aras aliquando? Nihil tale offeras: in te est quod voveas et reddas. De cordis arca profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei. Quidquid profers, accende charitate. In te sint vota, quae reddas laudis Deo. Cujus laudis? Quid enim tibi praestitit? Quoniam eruisti animam meam de morte. Ipsa est illa vita quam enuntiat illi: Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Quid enim eram? Mortuus. Per meipsum eram mortuus: per te quid sum? Vivus. Ideo in me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. En amo Deum meum; nemo hunc mihi eripit: quod illi dem nemo mihi eripit, quia in corde inclusum est. Merito dicitur in illa superiore fiducia, Quid faciat mihi homo? Saeviat homo, permittatur saevire, permittatur efficere quod conatur: quid est ablaturus? Aurum, argentum, pecora, servos, ancillas, fundos, domos; auferat omnia: numquid aufert vota quae in me sunt, quae reddam laudis Deo? Permissus est tentare tentator sanctum virum Job: uno puncto temporis abstulit omnia, quidquid facultatum habuerat ademit, abstulit haereditatem, interfecit haeredes; neque hoc paulatim, sed catervatim, uno ictu, uno impetu, ut omnia subito nuntiarentur. Ablatis omnibus solus remansit Job; sed in illo erant vota laudis quae redderet Deo, in illo plane erant: arcam sancti pectoris sui fur diabolus non invaserat, plenus erat unde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domino benedictum 52Job I, 12-21 . O divitiae interiores, quo fur non accedit! Ipse dederat Deus unde accipiebat; ipse ditaverat, unde illi offerebat quod amabat. Laudem a te quaerit Deus, confessionem tuam quaerit Deus. Sed de agro tuo aliquid daturus es? Ipse pluit ut haberes. De arca daturus es aliquid? Ipse instituit quod datarus es. Quid datarus es quod ab illo non accepisti? Quid enim habes quod non accepisti 53I Cor. IV, 7? De corde dabis? Ipse dedit fidem, spem et charitatem: hoc prolaturus, hoc sacrificaturus es. Sed plane omnia illa caetera potest tibi auferre inimicus invito, hoc auferre non potest nisi volenti. Illa perdet et invitus; et volens habere aurum, perdet aurum, et volens habere domum, perdet domum: fidem nemo perdet nisi qui spreverit.

Notes

  1. 51. Psal. LXXV, 12
  2. 52. Job I, 12-21
  3. 53. I Cor. IV, 7