Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Non defuerunt qui sic intelligerent Prophetam ea dixisse quae scriberet, et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem scribentis voluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae velociter ventura erant, ut velociter scribere, velocia scribere intelligatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardavit Deus exhibere Christum. Quam cito evolutum sentitur, quod peractum agnoscitur! Recordare generationes ante te, invenies Adam tanquam hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo velociter facta sunt. Velociter erit et dies judicii; praeveni velocitatem ipsius: velociter veniet, velocius tu mutare. Aderit facies judicis, sed vide quid dicit Propheta: Praeveniamus faciem ejus in confessione 32Psal. XCIV, 2 . Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.