TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sane, fratres, videte eadem opera Filii et Spiritus sancti. Non enim negligenter praetereundum est, propter quosdam iniquos discretores et turbulentos confusores. Utrumque enim male fit. Confundunt illi, male discernendo, creaturam cum Creatore; et cum sit creator Spiritus Dei, inter creaturas eum numerant. Illi discernunt, et confundunt: confundantur, ut convertantur. Audi modo unum opus Filii et Spiritus sancti. Verbum certe Dei Filius est, et Spiritus oris ejus Spiritus sanctus est. Verbo Domini coeli solidati sunt. Quid est autem solidatos esse, nisi habere stabilem et firmam virtutem? Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Posset et sic dici, Spiritu oris ejus coeli solidati sunt, et Verbo Domini omnis virtus eorum. Quod est enim omnis virtus eorum, hoc est solidati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Numquid sine Patre? Quis ergo facit per Verbum suum et Spiritum suum, nisi cujus Verbum est, et cujus Spiritus? Trinitas ergo haec unus Deus. Hunc adorat qui novit adorare, hunc ubique habet qui se converterit. Non enim quaeritur ab aversis; sed ipse vocat aversos, ut impleat conversos.