[vers. 21.] Tunc acceptabis sacrificium justitiae: modo autem sacrificium pro iniquitate, spiritum contribulatum et cor humiliatum; tunc sacrificium justitiae laudes solas. Beati enim qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 51Psal. LXXXIII, 5: hoc est enim sacrificium justitiae. Oblationes et holocaustomata. Quae sunt holocaustomata? Totum igne consumptum. Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum dicebatur. Totos nos divinus ignis absumat, et fervor ille totos arripiat. Quis fervor? Nec est qui se abscondat a calore ejus 52Psal. XVIII, 7 . Quis fervor? De quo dicit Apostolus, Spiritu ferventes 53Rom. XII, 11 . Non tantum anima nostra absumatur ab illo divino igne sapientiae, sed et corpus nostrum, ut mereatur ibi immortalitatem; sic levetur holocaustum, ut absorbeatur mors in victoriam 54I Cor. XV, 54. Oblationes et holocaustomata. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Unde vitulos? Quid ibi eliget? Innocentiam novae aetatis, an libera colla a jugo legis?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 51. Psal. LXXXIII, 5
- 52. Psal. XVIII, 7
- 53. Rom. XII, 11
- 54. I Cor. XV, 54