TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Isti ergo «qui captivos duxerunt nos,» diabolus et angeli ejus, quando nobis dixerunt, et quando «nos interrogaverunt verba canticorum?» Quid ergo intelligimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intelligendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: «Et vos cum essetis» «mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos,» inquit, «aliquando conversati sumus» 10Ephes. II, 1-3 . Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse jam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem;» id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. «Non est vobis,» inquit, «colluctatio adversus carnem et sanguinem,» id est, adversus homines; «sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum» 11Id. VI, 12 . Quid dixit, «mundi?» Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus jam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: «Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino» 12Id. V, 8 . Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.

Notes

  1. 10. Ephes. II, 1-3
  2. 11. Id. VI, 12
  3. 12. Id. V, 8