TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Servite Domino in jucunditate.» Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est, «Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum» 14Psal. LXXVIII, 11 . «Servite Domino in jucunditate.» Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed charitas servit. «Vos,» inquit, «in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per charitatem spiritus servite invicem» 15Galat. V, 13 . Servum te charitas faciat quia liberum te veritas fecit. «Si manseritis,» inquit, «in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos» 16Joan. VIII, 31, 32 . Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.

Notes

  1. 14. Psal. LXXVIII, 11
  2. 15. Galat. V, 13
  3. 16. Joan. VIII, 31, 32