[vers. 5, 6.] Hinc autem incipit pars quae restat, quod modo cantavimus. Misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini coeli firmati sunt. Idipsum est enim, Sermone Domini coeli solidati sunt. Dixerat superius, Bene canite ei in jubilatione, id est, ineffabiliter canite: Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. Nihil promittit et non reddit: fidelis ille factus est debitor, esto tu avarus exactor. Deinde cum dixisset, Omnia opera ejus in fide; adjunxit quare: Diligit misericordiam et judicium. Qui ergo misericordiam diligit, miseretur. Qui autem miseretur, potest promittere et non dare, qui posset dare etiamsi non promitteret? Ergo quia diligit misericordiam, oportet ut exhibeat quod promittit: et quia diligit judicium, oportet ut exigat quod dedit. Unde ipse Dominus dicit cuidam servo: Dares tu pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem (Luc. XIX, 23) . Quod ideo monemus, ut sciamus quod modo audivimus. Ipse enim dicit alio loco in Evangelio: Ego non judico quemquam: sermo quem locutus sum eis, ipse judicabit eos in novissimo die 37Joan. VIII, 15; XII, 48 . Nec se excuset, qui audire non vult ne quasi sit quod ab illo exigatur. Idipsum enim exigitur, quia noluit accipere cum daretur. Aliud est enim non posse accipere, aliud nolle: illic excusatio necessitatis est, hic reatus voluntatis. Ergo, omnia opera ejus in fide: diligit misericordiam et judicium. Accipite misericordiam, et timete judicium; ne ille cum venerit ut exigat nos, sic nos exigat ut inanes dimittat. Exigit enim rationem; reddita ratione, donat aeternitatem. Accipite ergo misericordiam, fratres, accipiamus omnes. Nemo nostrum in accipiendo dormiat, ne ad reddendum male excitetur. Accipite misericordiam: sic ad nos clamat Deus, tanquam si tempore famis diceretur, Accipite frumentum. Quod cum audires tempore famis, profecto ipso stimulo necessitatis concitus curreres, versans te hac atque illac, quaereres unde acciperes quod dictum est, Accipite. Et cum invenires, quando te teneres? quam moram interponeres? Sic et nunc dictum est, Accipite misericordiam. Diligit enim misericordiam et judicium. Cum acceperis, bene utere; ut bonam rationem reddas, cum judicium venerit ejus qui tibi modo praerogat in ista fame misericordiam.