[vers. 7.] Ut eruantur dilecti tui. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Dextera tua, Domine, salvum me fac: ita salvum me fac, ut ad dexteram stem. Salvum me fac dextera tua: non salutem temporalem peto; de hac fiat voluntas tua. Ad tempus quid nobis prosit, penitus ignoramus; quid enim oremus sicut oportet, nescimus 23Rom. VIII, 26: sed salvum me fac dextera tua, ut etsi in tempore isto tribulationes aliquas patiar, transacta nocte omnium tribulationum ad dexteram inveniar inter oves, non ad sinistram inter haedos. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Quia jam illud peto quod dare vis; non verbis delictorum meorum clamo per diem, ut non exaudias, et nocte, ut non exaudias, et non ad insipientiam mihi 24Psal. XXI, 2, 3; sed utique ad commonitionem, addendo saporem de valle salinarum, ut in tribulatione noverim quid petam: peto autem vitam aeternam ergo exaudi me, quia dexteram tuam peto. Intelligat ergo Charitas Vestra omnem fidelem habentem in corde verbum Dei, cum timore timentem judicium futurum, viventem probabiliter, ne de illo blasphemetur nomen sanctum Domini ejus, multa deprecari secundum saeculum, et non exaudiri; ad vitam autem aeternam semper exaudiri. Quis enim sanitatem non petat, cum aegrotat? Et tamen forte adhuc aegrotare ei utile est. Potest fieri ut hinc non exaudiaris: non tamen exaudiris ad voluntatem, ut exaudiaris ad utilitatem. At vero cum illud petis, ut det tibi vitam aeternam Deus, ut det tibi regnum coelorum Deus, ut det tibi ad dexteram Filii sui stare, cum venerit judicare terram; securus esto; accipies, si modo non accipis: non enim jam venit tempus ut accipias. Exaudiris, et nescis: quod petis agitur, etsi nescis in quo agitur. In radice res est, nondum in fructu. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me.