TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 144.] Justitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam.» Intellectum poscit iste junior; quem si non haberet; non super seniores intelligeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intelligat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit, «et vivam:» quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit justitiam, quae manet in aeternum. Quae justitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.