«Periit fuga a me.» Tanquam circumclusum se dicit: «Periit fuga a me.» Insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, victus est; periit fuga ab illo. Ab illo periit fuga, qui non fugit. Qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro Christo; id est, non fugit animo. Nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, Domino dicente: «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam» 35Matth. X, 23 . Qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. Sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est: et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. Quae ergo fuga cavenda est? quae fuga a nobis pereat? De qua Dominus dicit in Evangelio, quia «pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem et qui non est pastor, cum viderit lupum venientem, fugit.» Cum viderit praedonem, quare fugit? «Quia non est ei cura de ovibus» 36Joan. X, 11-13 . Talis fuga ab isto perierat; sive ab ipsius capitis persona accipiamus hanc vocem illius Christi Domini, qui pro omnibus mortuus est; sive a membris ejus martyribus nostris, quia et ipsi pro fratribus passi sunt. Audi Joannem dicentem: «Sicut enim ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere» 37I Joan. III, 16 . Sed cum illi ponunt, Christus ponit; quia cum illi patiuntur persecutionem, ipse clamat, «Quid me persequeris» 38Act. IX, 4 ? «Periit fuga a me; et non est qui exquirat animam meam.» Ergo non est qui exquirat animam ipsius? Videt homines velle saevire in necem suam, velle effundere sanguinem ipsius; quomodo non est qui requirat animam ejus? Et hoc duobus modis accipitur. Quomodo perire fugam accipitur duobus modis, quia et a capto et a forti perit fuga; sic duobus modis quaeritur anima hominis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Ita ergo, «Non est qui requirat animam meam:» de illis dixit, Certe persequuntur animam meam, et non quaerunt animam meam. Si autem requirunt animam meam, invenient inhaerentem tibi: et si norunt eam quaerere, norunt et imitari. Nam ut noveritis quaeri animam hominis et a persecutoribus, inde alibi dicitur: «Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam» 39Psal. XXXIX, 15 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 35. Matth. X, 23
- 36. Joan. X, 11-13
- 37. I Joan. III, 16
- 38. Act. IX, 4
- 39. Psal. XXXIX, 15