[vers 7.] «Intrabimus in tabernacula ejus»: cujus? Domini Dei Jacob. Qui intrant ut inhabitent, ipsi sunt qui intrant ut inhabitentur. In domum tuam ut inhabites intras, in domum Dei ut inhabiteris. Est enim melior Dominus, qui cum te coeperit inhabitare, beatum te faciet. Nam si tu ab illo non inhabiteris, miser eris. In sua potestate esse voluit ille filius qui dixit: «Da mihi partem patrimonii quae me tangit.» Bene servabatur apud patrem, ne cum meretricibus dissiparetur. Accepit, facta est in ejus potestate; profectus in regionem longinquam, effudit omnia cum meretricibus. Passus est tandem famem, recordatus est patrem; reversus est, ut pane saturaretur 14Luc. XV, 12-20 . Ergo intra, ut inhabiteris; et non quasi tuus sis, sed illius: «Intrabimus in tabernacula ejus.»