TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8, 9.] Turbatus est ab ira oculus meus : utrum sua, an Dei, in qua petit ne argueretur, aut corriperetur? Sed si illa diem judicii significat, quomodo nunc potest intelligi? An inchoatio ejus est, quod hic homines dolores et tormenta patiuntur, et maxime damnum intelligentiae veritatis, sicut jam commemoravi quod dictum est: Dedit illos Deus in reprobum sensum 23Rom. I, 28 ? Nam ea est caecitas mentis; in eam quisquis datus fuerit, ab interiore Dei luce secluditur, sed nondum penitus cum in hac vita est. Sunt enim tenebrae exteriores 24Matth. XXV, 30, quae magis ad diem judicii pertinere intelliguntur, ut penitus extra Deum sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluerit; penitus enim esse extra Deum quid est, nisi esse in summa caecitate? siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem 25I Tim. VI, 16, quo ingrediuntur quibus dicitur: Intra in gaudium Domini tui 26Matth. XXV, 21, 23 . Hujus igitur irae inchoatio est quam in hac vita patitur quisque peccator: timens itaque judicii diem, laborat et plangit, ne ad illud perducatur, cujus initium tam perniciosum nunc experitur; et ideo non dixit, Exstinctus est, sed, Turbatus est ab ira oculus meus. Si autem sua ira dicit oculum suum esse turbatum, neque hoc mirum est: nam hinc forsitan dictum est, Non occidat sol super iracundiam vestram 27Ephes. IV, 26 , quod interiorem solem, id est sapientiam Dei, tanquam occasum in se pati arbitratur mens, quae sua perturbatione illum videre non sinitur.

Notes

  1. 23. Rom. I, 28
  2. 24. Matth. XXV, 30
  3. 25. I Tim. VI, 16
  4. 26. Matth. XXV, 21, 23
  5. 27. Ephes. IV, 26