TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine:» hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene autem intelliguntur «oris voluntaria,» sacrificia laudis, confessione charitatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est, «Voluntarie sacrificabo tibi» 371Psal. LII, 8 . Sed quid est quod adjungit, «Et judicia tua doce me?» Nonne ipse in versibus superioribus dixerat, «A judiciis tuis non declinavi?» Quomodo istud, si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit, «Et judicia tua doce me?» An sicut illud est, «Suavitatem fecisti cum servo tuo;» et postea dicit, «Suavitatem doce me?» Quod ita exposuimus, ut intelligeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat postulantis.

Notes

  1. 371. Psal. LII, 8