[vers. 9.] Dicit, Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Forte iste, ut dixi, fugerit ad conscientiam suam, ibi aliquantum desertum invenerit ubi requiesceret. Sed illa dilectio conturbat eum: solus erat in conscientia, sed non solus in charitate; intus consolabatur conscientia, sed forinsecus tribulationes non relinquebant. Itaque in se quietus, ex aliis pendens, cum conturbaretur adhuc, quid ait? Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Mare est, tempestas est: nihil tibi restat nisi exclamare, Domine, pereo 36Matth. XIV, 30 . Porrigat manum ille qui fluctus calcat intrepidus, sublevet trepidationem tuam, firmet in se securitatem tuam, alloquatur te intus, et dicat tibi: Me attende, quid pertulerim: fratrem malum forte pateris, aut inimicum forinsecus pateris; quos non passus sum? Fremebant forinsecus Judaei, intrinsecus discipulus tradebat. Saevit ergo tempestas, sed ille salvos facit a pusillanimitate et tempestate. Forte navis tua ideo turbatur, quia ille in te dormit. Saeviebat mare, turbabatur navicula in qua discipuli navigabant, Christus autem dormiebat: tandem aliquando visum est illis quia inter illos dormiebat ventorum imperator et creator; accesserunt et excitaverunt Christum: imperavit ventis, et facta est tranquillitas magna 37Matth. VIII, 23-26. Merito ergo forte turbatur cor tuum, quia excidit tibi in quem credideris: intolerabiliter pateris, quia non venit tibi in mentem quid pro te pertulerit Christus. Si in mentem non tibi venit Christus, dormit: excita Christum, recole fidem. Tunc enim in te dormit Christus, si oblitus es passiones Christi: tunc in te vigilat Christus, si meministi passionum Christi. Cum autem pleno corde intuitus fueris quid ille fuerit passus, nonne aequo animo et tu tolerabis? et fortasse gaudens, quia inventus es in aliqua similitudine passionum regis tui. Cum ergo ista cogitans consolari et gaudere coeperis, ille surrexit, ille ventis imperavit: ideo facta est tranquillitas. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate.