[vers. 5.] Et quid fit, cum illi avertuntur, et erubescunt omnes; sive qui quaerunt animam meam, sive qui cogitant mihi mala, sive qui perversa et simulata benevolentia, lingua volunt emollire quod feriant; cum fuerint et ipsi aversi et confusi, quid fiet? Exsultent, et jucundentur in te: non in me, non in illo, aut in illo; sed in quo facti sunt lux qui fuerunt tenebrae. Exsultent, et jucundentur in te, omnes qui quaerunt te. Aliud est quaerere Deum, aliud quaerere hominem. Jucundentur qui quaerunt te. Non jucundabuntur ergo qui quaerunt se, quos prior quaesisti antequam quaererent te. Nondum quaerebat ovis illa pastorem; aberraverat a grege: et descendit ad eam; quaesivit eam, reportavit in humeris suis (Luc. XV, 4, 5) . Contemnet te, o ovis, quaerentem se, qui prior quaesivit contemnentem se, et non quaerentem se? Jam ergo quaerere eum incipe, qui prior quaesivit te, et reportavit in humeris suis. Fac quod ait: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me 29Joan. X, 3 . Si ergo quaeris eum qui prior quaesivit te, et ovis facta es ejus, et audis vocem pastoris tui, et sequeris eum; vide quid tibi de se ostendit, quid de corpore suo, ne in ipso errares, ne in Ecclesia errares, ne quis tibi diceret: Christus est, qui non est Christus; aut Ecclesia est, quae non est Ecclesia. Multi enim dixerunt carnem non habuisse Christum, et non in corpore suo resurrexisse Christum: noli sequi voces eorum. Audi vocem ipsius pastoris, qui indutus est carne, ut quaereret perditam carnem. Resurrexit, et ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ostendit se tibi; vocem ejus sequere. Ostendit et Ecclesiam; ne quis te fallat nomine Ecclesiae: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 30Luc. XXIV, 39, 46, 47 . Habes vocem pastoris tui; noli sequi vocem alienorum 31Joan. X, 5: et furem non timebis, si vocem pastoris fueris secutus. Unde autem sequeris? Si nec cuiquam hominum dixeris, quasi ejus merito, Euge, euge; nec cum gratulatione audieris, ne oleo peccatoris pinguescat caput tuum 32Psal. CXL, 5. Exsultent, et jucundentur in te, omnes qui quaerunt te; et dicant. Quid dicant qui exsultant? Semper magnificetur Dominus. Dicant hoc omnes qui exsultant et quaerunt te. Quid? Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Non tantum magnificetur Dominus, sed etiam semper. Ecce errabas, et aversus ab eo eras: vocavit te; magnificetur Dominus. Ecce inspiravit tibi confessionem peccatorum: confessus es, dedit veniam; magnificetur Dominus. Jam coepisti juste vivere; jam puto quasi justum est ut et tu magnificeris. Etenim cum te vocaret errantem, magnificandus erat Dominus; cum tibi confitenti peccata dimisit, magnificandus erat Dominus: modo jam audiens verba ejus coepisti proficere, justificatus es, pervenisti ad quamdam virtutis excellentiam; dignum est ut et tu aliquando magnificeris. Dicant: Semper magnificetur Dominus. Peccator es; magnificetur ut vocet: confiteris; magnificetur ut ignoscat: jam juste vivis; magnificetur ut regat: perseveras usque in finem; magnificetur ut glorificet. Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant justi; hoc dicant qui quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Ecce, magnificetur Dominus. Exsultent et jucundentur omnes qui quaerunt eum; et dicant, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare ejus. Ab illo est enim illis salus, non a se. Salutare Domini Dei nostri, Salvator Dominus noster Jesus Christus: quisquis diligit Salvatorem, confitetur se sanatum; quisquis se confitetur sanatum, misse se confitetur aegrotum. Dicant ergo, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum: non salutare suum, quasi se ipsi salvent; non quasi salutare hominis, tanquam ab illo salventur. Nolite, inquit, confidere in principes, et in filios hominum, in quibus non est salus 33Psal. CXLV, 2, 3 . Quare hoc? Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 34Psal III, 9 . Ergo, Semper magnificetur Dominus. Qui hoc dicunt? Qui diligunt salutare tuum.