[vers. 6.] Et quoniam traditus in concupiscentiam cordis sui et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum et inane culmen dominationemque venturus est, propterea sequitur, Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo; id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium atque a justitiae lumine alienus, malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen latissime pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse: Non movebor de generatione in generationem sine malo. Est et alius intellectus. Si de generatione mortali ad aeternitatis generationem se venire non posse vanus et erroris plenus animus arbitratur, nisi artibus malis; quod quidem etiam de Simone diffamatum est 55Act. VIII, 9-23, cum sceleratis artibus coelum se putasset adepturum, et de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum: quid ergo mirum, si etiam ille homo peccati, qui totam nequitiam et impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est, et tanta signa facturus, ut decipiat, si fieri potest, etiam electos, dicturus est in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo?