TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Judaea Deus 24Psal. LXXV, 2: nondum filiis Core dicebatur, Omnes gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Judaea, rex omnis terrae Deus est. Jam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias, Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur 25Isai. LIV, 5 . Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite intelligenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intelligenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intelligenter. Gentes, unde vocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis; sed non intelligenter. Si intelligenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intelligenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus, forte contemneremus. Nam et Christum Judaei visum contempserunt, non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est, Psallite intelligenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus 26Psal. XXXI, 9.

Notes

  1. 24. Psal. LXXV, 2
  2. 25. Isai. LIV, 5
  3. 26. Psal. XXXI, 9