TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo, fratres, si jam audivimus humilia quae in coelo sunt, exaltata de stercore, ut cum populi collocarentur principibus; nihilne consequenter audivimus de humilibus quae in terra respicit Dominus? Pauciores enim sunt illi amici judicaturi cum Domino, plures autem isti quos recipiunt in tabernacula aeterna. Quamvis enim tota frumenti massa in comparatione sejunctae paleae paucos habere videatur; per se tamen considerata, copiosa est. «Multi enim filii desertae, magis quam ejus quae habet virum» 24Isai. LIV, 1 : multi filii ejus quae per gratiam in senectute concepit, quam ejus quae ab ineunte aetate Legis vinculo maritata est. Et ego quidem dico, in senectute concepit; intuens Saram matrem nostram in uno Isaac, per omnes gentes matrem fidelium. Quae autem persona est apud Isaiam, videte: quasi omnino non matris, nec ejus quae peperit aliquem. Et tamen quid ei dicitur? «Dicent», inquit, «in auribus tuis filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco, facite itaque nobis et nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam me esse sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? ego enim derelicta fui sola; hi autem mihi ubi erant» 25Isai. XLIX, 20 et 21 ? Ex ea ergo parte ista dicit Ecclesia, qua videtur nihil parere in istis turbis quae non dimiserunt omnia, ut sequerentur Dominum, et sederent super duodecim thronos. Sed quam multi in eadem turba facientes sibi amicos de mammona iniquitatis, per opera misericordiae ad dexteram stabunt? Non solum ergo erigit de stercore, quem collocet cum principibus populi sui; sed etiam, «Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem:» qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, semen Abraham sicut stellas coeli, sanctitatem sublimem in supernis sedibus collocatam, et sicut arenam in ora maris, misericordem atque innumeram multitudinem a sinistris fluctibus atque amaritudine impia segregatam.

Notes

  1. 24. Isai. LIV, 1
  2. 25. Isai. XLIX, 20 et 21