TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 2.] Ecce vos, o Asaph, congregatio Domini, «Exsultate Deo adjutori nostro.» Vos qui congregati estis hodie, vos hodie Asaph Domini, si quidem vobis canitur Psalmus, ipsi Asaph, «Exsultate Deo adjutori nostro.» Exsultant alii circo, vos Deo: exsultant alii deceptori suo; exsultate vos adjutori vestro: exsultant alii Deo suo ventri suo; exsultate vos Deo vestro adjutori vestro. «Jubilate Deo Jacob:» quia et vos pertinetis ad Jacob; imo vos estis Jacob, minor populus cui servit major 5Id. XXV, 23 . «Jubilate Deo Jacob.» Quidquid verbis explicare non poteritis, non ideo tamen ab exsultatione cessetis: quod poteritis explicare, clamate; quod non potestis, «jubilate.» Etenim ex abundantia gaudiorum, cui verba sufficere non possunt, in jubilationem solet erumpere: «Jubilate Deo Jacob.»

Notes

  1. 5. Id. XXV, 23