TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Joannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus 20Joan. VII, 37-39 . Glorificato Jesu post resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis 21Act. II, 4, praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum significabat, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intelligendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei.

Notes

  1. 20. Joan. VII, 37-39
  2. 21. Act. II, 4