TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam. Non opus est ut exponatur. Salvum fecisti me a descendentibus in lacum. Qui sunt qui descendunt in lacum? Omnes peccatores mergentes in profundum: lacus est enim profunditas saeculi. Quae est ista profunditas saeculi? Abundantia luxuriae et nequitiae: qui ergo libidinibus sese immergunt et terrenis desideriis, descendunt in lacum. Tales Christum persecuti sunt. Sed quid dicit? Salvum fecisti me a descendentibus in lacum.