Da et illos sepulcri custodes; referant quid viderint: accipiant pecuniam, et ipsi mentiantur; dicant etiam ipsi moniti perversi a perversis, dicant a Judaeis corrupti, qui in Christo noluerunt esse integri; dicant, mentiantur etiam ipsi. Quid dicturi sunt? Dicite; videamus: mentiemini et vos in multitudine potentiae Domini. Quid dicturi estis? Cum dormiremus nos, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum de monumento 37Matth. XXVIII, 13 . O vere stultitia dormiens! Aut vigilabas; et prohibere debuisti: aut dormiebas; et quid sit gestum nescisti. Accesserunt et ipsi mendacio inimicorum: auctus est numerus mentientium, ut augeretur merces credentium; quia in multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ergo mentiti sunt; in multitudine potentiae tuae mentiti sunt: apparuisti contra mendaces veracibus et apparuisti eis veracibus quos tu veraces fecisti.