[«vers.» 65.] Hi versus psalmi hujus, de quibus nunc in voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt, «Suavitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum;» vel potius, «secundum eloquium tuum.» Sed quod ait graecus κρηστότητα aliquando «suavitatem,» aliquando «bonitatem» nostri interpretes transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae conceditur voluptate carnali; sic debemus intelligere «suavitatem,» quam χρηστότητα Graeci vocant, ut in bonis spiritualibus deputetur: propter hoc enim eam et «bonitatem» nostri appellare voluerunt. Nihil hic ergo aliud dictum existimo, «Suavitatem fecisti cum servo tuo,» nisi, fecisti ut me delectaret bonum. Quando enim delectat bonum, magnum est Dei donum. Quando autem bonum opus quod lex imperat, fit timore poenae, non delectatione justitiae, cum Deus metuitur, non amatur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum 242Joan. VIII, 35 ; quia consummata charitas foras mittit timorem 243I Joan. IV, 18 . «Suavitatem» itaque «fecisti cum servo tuo, Domine,» faciendo filium qui servus fuit: «secundum eloquium tuum,» hoc est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio omni semini 244Rom. IV, 16 .