TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 25.] Diligite Dominum, omnes sancti ejus: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Sed quando retribuet? O si modo retribueret! modo eos volebam videre humiliatos atque prostratos. Audite quid sequitur: Viriliter agite. Nolite lassas manus in tribulationibus dimittere, non nutent genua vestra. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: ad perpetienda et toleranda omnia mala hujus saeculi confortetur cor vestrum. Sed qui sunt quibus haec dicit Propheta: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum? numquid his qui diligunt mundum? Non. Sed quibus dicit, audite: Omnes qui speratis in Domino.