TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Psalmus brevis est; sed valde notus et nominatus. «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Ita sonus iste dulcis est, ut et qui Psalterium nesciunt, ipsum versum cantent. Tam dulcis est, quam dulcis est charitas quae facit fratres habitare in unum. Et hoc quidem, fratres, non indiget interpretatione, aut expositione, quam bonum et quam jucundum sit habitare in unum; sed ea quae sequuntur, habent aliquid quod pulsantibus aperiatur. Verumtamen ut ab isto versu descendat nobis intellectus universae texturae Psalmi, hoc primum etiam atque etiam consideremus: utrum de omnibus Christianis dictum sit, «Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum;» an aliqui sint certi atque perfecti qui habitant in unum, nec ad omnes pertineat ista benedictio, sed ad quosdam, a quibus tamen descendat ad caeteros.