TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo ergo dicit Apostolus justificari hominem, sine operibus ex fide 15Rom. III, 28; cum alio loco dicat: Fides quae per dilectionem operatur 16Gal. V, 6 ? Non ergo Jacobum apostolum Paulo, sed ipsum Paulum ipsi Paulo opponamus, et dicamus ei: Hac nos quodammodo permittis impune peccare, cum dicis, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus: et hac dicis, Fides quae per dilectionem operatur. Quomodo hac quasi securus fio, si operatus non fuero: hac autem nec spem, nec ipsam fidem videor habere bonam, nisi operatus fuero per dilectionem? Teipsum audio, Apostole. Certe fidem mihi hic sine operibus vis commendare: opus autem fidei dilectio est; quae dilectio vacare non potest, nisi et mali nihil operetur, et quidquid potest boni operetur. Quid enim facit dilectio? Declina a malo, et fac bonum 17Psal. XXXVI, 37 . Hanc ergo fidem sine operibus commendas; et alio loco dicis: Etsi fidem habeam, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest 18I Cor. XIII, 2 . Ergo si nihil prodest fides sine charitate, charitas autem ubi fuerit necesse est ut operetur, fides ipsa per dilectionem operatur. Quomodo ergo justificabitur homo per fidem sine operibus? Respondet ipse Apostolus: Propterea hoc tibi dixi, o homo, ne quasi de operibus tuis praesumere videreris, et merito operum tuorum te accepisse fidei gratiam. Noli ergo praesumere de operibus ante fidem. Noveris quia peccatorem te fides invenit, etsi te fides data fecit justum, impium invenit quem faceret justum. Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam 19Rom. IV, 5 . Si justificatur impius, ex impio fit justus: si ex impio justus fit, quae sunt opera impiorum? Jactet etiam impius opera sua, et dicat: Do pauperibus, nihil alicui aufero, non uxorem alienam concupisco, non quemquam occido, nulli fraudem facio, depositum apud me nullo teste repraesento; haec omnia dicat: quaero utrum pius sit, an impius. Et quomodo sum impius, inquit, ista faciens? Quomodo illi, de quibus dictum est: Et servierunt creaturae potiusquam Creatori, qui est benedictus in saecula 20Id. I, 25 . Quomodo es impius? Quid si de his omnibus bonis operibus, aut illud speras quod sperandum est, sed non ab illo a quo sperandum est; aut hoc speras, quod sperandum non est, etiam ab illo a quo aeterna vita speranda est? Pro bonis operibus sperasti terrenam quamdam felicitatem, impius es. Non est ista merces fidei. Cara res est fides, vili illam addixisti. Impius ergo es, et nulla sunt ista opera tua. Moveas licet in bonis operibus lacertos, et videaris navim optime gubernare, in saxa festinas. Quid si quod sperandum est speras, id est vitam aeternam, sed non a Domino Deo per Jesum Christum, per quem solum datur vita aeterna; sed putas te ad vitam aeternam posse pervenire per militiam coeli, per solem et lunam, per potestates aeris, et maris, et terrae, et siderum? Impius es. Crede in eum qui justificat impium, ut possint et bona opera tua esse opera bona. Nam nec bona illa appellaverim, quamdiu non de radice bona procedunt. Quid est hoc? Aut vitam temporalem ab aeterno Deo speras, aut vitam aeternam a daemonibus speras: in qualibet parte impius es. Corrige fidem, dirige fidem, dirige viam: et si habes bonos pedes, ambula jam securus, curre, viam tenes: quanto melius cucurreris, tanto facilius pervenies. Sed forte claudicas aliquantum. Saltem a via noli recedere; etsi tardius, perventurus es: noli remanere, noli retro converti, noli deviare.

Notes

  1. 15. Rom. III, 28
  2. 16. Gal. V, 6
  3. 17. Psal. XXXVI, 37
  4. 18. I Cor. XIII, 2
  5. 19. Rom. IV, 5
  6. 20. Id. I, 25