TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo attendite. Passus est Dominus; omnia quae audistis passus est Dominus. Quaerimus quare passus est, et coepit narrare: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te. Sed adhuc dicunt, Ista est Ecclesia. Timeat eum omne semen Israel. Dicunt, Nos sumus semen Israel. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis. Adhuc dicunt, Nos sumus. Neque avertit faciem suam a me: ipse Christus Dominus a se, id est ab Ecclesia sua, quae est corpus ipsius. Apud te laus mea. Vos ipsos vultis laudare. Sed respondent, Prorsus et nos ipsum laudamus. Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Sacrificium pacis, sacrificium charitatis, sacrificium corporis sui norunt fideles: disputari inde modo non potest. Vota mea reddam coram timentibus eum. Edant publicani, edant piscatores, manducent, imitentur Dominum, patiantur, saturentur. Mortuus est ipse Dominus, moriuntur et pauperes: additur et mors discipulorum morti magistri. Quare? Da mihi fructum. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Eia fratres, quid quaeritis a nobis quid respondeamus parti Donati? Ecce Psalmus, et hic legitur hodie, et ibi legitur hodie. Scribamus illum in frontibus nostris, cum illo procedamus, non quiescat lingua nostra, ista dicat: Ecce Christus passus est, ecce mercator ostendit mercedem, ecce pretium quod dedit, sanguis ejus fusus est. In sacco ferebat pretium nostrum: percussus est lancea, fusus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi dicis, o haeretice? Non est pretium orbis terrarum? Africa sola redempta est? Non audes dicere: Totus orbis redemptus est, sed periit. Quem invasorem passus est Christus, ut perderet rem suam? Ecce commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc satiet te, et dicat. Si diceret fines terrae, et non diceret universi fines terrae; dicere habebant, Ecce habemus fines terrae in Mauritania. Universi fines terrae dixit: o haeretice, universi dixit; qua exiturus es, ut evadas quaestionem? Non habes qua exeas, sed habes quo intres.