TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quoniam multi qui debellant me, timebunt. Quando timebunt? Cum transierit dies qua alti sunt. Et enim ad tempus alti sunt, finito tempore altitudinis suae timebunt. Ego vero in te sperabo, Domine. Non ait, Ego vero non timebo; sed, Multi qui debellant me, timebunt. Cum venerit ille dies judicii, tunc lamentabuntur se omnes tribus terrae 20Matth. XXV, 31. Cum apparuerit signum Filii hominis in coelo, tunc securi erunt omnes sancti. Illud enim veniet quod sperabant, quod desiderabant, quod ut veniret orabant: illis autem poenitendi locus nullus remanebit, quia eo tempore quo fructuosa posset esse poenitentia, cor obduraverunt adversus monentem Dominum. Numquid et murum erigent adversus judicantem Deum? Pietatem sane hujus agnosce, et, si in eo corpore es, imitare. Cum dixisset, Multi qui debellant me, timebunt; non addidit, Ego vero non timebo; ne suis viribus assignando quod non timet, esset et ipse in altis temporalibus, et per superbiam temporalem non mereretur venire ad requiem sempiternam: potius te fecit intelligere unde non timebit; Ego vero, inquit, in te sperabo, Domine: non dixit praesumptionem suam, sed causam praesumptionis suae. Si enim non timebo, possum et duritia cordis non timere; multi enim nimia superbia nihil timent. Attendat Charitas Vestra: aliud est sanitas corporis, aliud stupor corporis, aliud immortalitas corporis. Sanitas quidem perfecta, immortalitas est; sed dicitur etiam secundum quemdam modum sanitas, quam habemus in hac vita. Quando non infirmatur, unusquisque sanus vocatur; et cum inspexerit medicus, sanum renuntiat; et cum aegrotare quisque coeperit, ipsa sanitas perturbatur; et quando curatur, ad ipsam sanitatem reditur. Tres ergo affectiones quasdam corporis advertite et inspicite: sanitatem, stuporem, immortalitatem. Sanitas aegritudinem non habet; sed tamen quando tangitur et molestatur, dolet. Stupor autem non dolet; amisit sensum doloris, tanto insensibilior, quanto pejor. Rursus immortalitas non dolet; absumpta est enim omnis corruptio, et corruptibile hoc induit incorruptionem, et mortale hoc induit immortalitatem 21I Cor. XV, 53, 54. Nullus ergo dolor in corpore immortali, nullus dolor in corpore stupido. Non se putet stupidus jam immortalem: vicinior est immortalitati sanitas dolentis, quam stupor non sentientis. Invenis ergo hominem superbum typho arrogantissimo, qui sibi persuaserit nihil timere: fortiorem putas illo, qui ait, Foris pugnae, intus timores 22II Cor. VII, 5 fortiorem ipso capite nostro Domino Deo nostro, qui dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem 23Matth. XXVI, 38 Non est iste fortior: non te delectet stupor ejus; non immortalitate indutus, sed sensu exutus est. Tu vero habeto animam non sine affectu, reprehensi enim sunt qui sunt sine affectu, et dic de sensu sanitatis: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror 24II Cor. XI, 29 Si ad istum non pertineret scandalum, cujusque infirmi perditio, quasi rigidus et sine dolore videretur melior esse? Absit: stupor esset, non tranquillitas. Plane, fratres, cum venerimus ad eum locum, ad eam sedem, ad eam beatitudinem, ad coelestem patriam, ubi anima nostra impleatur securitate, impleatur quiete et sempiterna felicitate, nullus ibi dolor erit: quia unde dolentur non erit. Multi, inquit, qui debellant me, timebunt. Et ipsi stupidi qui modo nihil timent. timebunt aliquando: Veniet enim tantus terror qui totam duritiam frangat et conterat. Multi qui debellant me, timebunt. Ego vero in te sperabo. Domine.

Notes

  1. 20. Matth. XXV, 31
  2. 21. I Cor. XV, 53, 54
  3. 22. II Cor. VII, 5
  4. 23. Matth. XXVI, 38
  5. 24. II Cor. XI, 29