[«vers. 23.] Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.» Quod est Israel, hoc est Jacob; et quod est Aegyptus, hoc est terra Cham. Hic enim apertissime demonstratum est, de semine Cham filii Noe, cujus primitivus fuit Chanaan exortam fuisse etiam gentem Aegyptiorum. Proinde in quibus codicibus hoc loco legitur «Chanaan,» emendandum est. Melius autem interpretatum est, «accola fuit,» quam, sicut alii codices habent, «inhabitavit:» quod tantumdem esset, si et incola diceretur; nihil enim aliud significat. Nam idipsum est verbum in graeco isto loco, quod est et superius, ubi dictum est, «Paucissimi et incolae in ea.» Incolatus porro, vel accolatus, non indigenam, sed advenam ostendit. Ecce quomodo «transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum.» Quod breviter propositum fuerat, breviter narrando explicatum est. Sed de quo regno transierunt in populum alterum, merito quaeri potest. Nondum enim regnabant in terra Chanaan, quia nondum ibi fuerat regnum constitutum populi Israel. Quomodo ergo potest intelligi, nisi forte secundum anticipationem, quia ibi regnum futurum erat seminis eorum?