[vers. 10.] Sed quamdiu peccator floret? quamdiu sustinebo? Festinas: cito erit quod tibi diu est. Infirmitas facit diu videri quod cito est. Quomodo inveniuntur desideria aegrotorum? Nihil tamdiu, quam ut calix sitienti temperetur. Utique festinatur a suis, ne forte offendatur infirmus. Quando fiet? quando coquetur? quando dabitur? Celeritas est in illis qui tibi serviunt, sed infirmitas tua diuturnum putat quod cito agitur. Ergo videte medicum nostrum blandientem infirmo dicenti: Quamdiu durabo? quamdiu erit? Et adhuc pusillum, et non erit peccator. Inter peccatores certe gemis, de peccatore gemis: pusillum, et non erit. Ne forte, quia tibi dixi, Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram, ne sustinentiam istam longissimam putes; modicum sustine, sine fine accipies quod sustines. Adhuc pusillum: modicum. Recole annos ab Adam usque in hodiernum diem, percurre Scripturas: heri pene ille de paradiso lapsus est. Tot saecula emensa et evoluta sunt. Ubi sunt praeterita tempora? Sic pauca quae restant, utique transibunt. Si toto illo tempore viveres, ex quo Adam de paradiso dimissus est usque in hodiernum diem; certe videres vitam tuam non fuisse diuturnam, quae sic avolasset. Unius autem cujusque hominis vita quanta est? Adde quantoslibet annos, duc longissimam senectutem, quid est? Nonne aura est matutina? Ergo longe sit dies judicii, quando erit retributio injustorum et justorum: tuus certe dies ultimus longe abesse non potest. Ad hunc te praepara. Qualis enim exieris de hac vita, talis redderis illi vitae. Post vitam istam parvam nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 30Matth. XXV, 34 . Nondum ibi eris, quis nescit? Sed jam poteris ibi esse, ubi illum quondam ulcerosum pauperem, dives ille superbus et sterilis in mediis suis tormentis vidit a longe requiescentem 31Luc. XVI, 23. In illa requie positus, certe securus exspectas judici diem, quando recipias et corpus, quando immuteris, ut angelo aequeris. Ergo quantum est quod festinamus, et dicimus: Quando erit? Tardum erit? Hoc dicturi filii nostri, et hoc dicturi nepotes nostri: et cum singuli quique sibi succedentes haec dicturi sunt, sic transit quod adhuc pusillum futurum est, quemadmodum transiit totum quod jam praeteritum est. O infirme! Adhuc pusillum, et non erit peccator.