[vers. 5-7.] Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Jam ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo dicant, Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis viam suam, ut ingrediamur in eam 25Isai. II, 3 . Ecce reges terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem illum angularem 26Ephes. II, 20? Ipsi videntes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi, quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi, Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos 27Psal. II, 6-9 . Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos 28Matth. II, 3, 16? Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat, perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo 29Joan. XVIII, 36 . Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi hujus: dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur? Et nunc reges intelligite. Jam invidere vos parabatis: intelligite; de alio rege dicitur, cujus regnum non est de hoc mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges intelligite, erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 30Psal. II, 10, 11 . Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturivimus Spiritum salutis 31Isai. XXVI, 18 . Sic ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis.