Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? ille me illuminat, recedant tenebrae; ille me salvat, recedat infirmitas; ambulans in lumine firmus, quem timebo? Non enim talem salutem dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut tale lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus illuminans, nos illuminati; Dominus salvans, nos salvati: si ergo ille illuminans, nos illuminati; et ille salvans, nos salvati; praeter ipsum nos tenebrae et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam et fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio tua, Dominus salutaris tuus. Inveni potentiorem, et time. Ad potentissimum omnium, ad omnipotentem, sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?