[vers. 14.] Quid ergo restat ut petam, quia hinc sine dubio migraturus sum? Remitte mihi ut refrigerer priusquam eam. Vide, vide Idithun, quos nodos habeas remittendos tibi, quibus remissis refrigerari vis priusquam eas. Habes enim aliquos aestus, a quibus vis refrigerari, et dicis, Refrigerer; et dicis, Remitte mihi. Quid remittet tibi, nisi forte illum scrupulum ubi dicis, et unde dicis: Dimitte nobis debita nostra 71Matth. VI, 12 ? Remitte mihi priusquam eam, et amplius jam non ero. Immunem me fac a peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. Remitte mihi, ut requiescam in conscientia mea, ut exonerata sit aestu sollicitudinis: qua sollicitudine curam gero pro peccato meo. Remitte mihi ut refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius jam non ero. Si enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. Priusquam eam: quo si iero, jam non ero. Remitte mihi ut refrigerer. Est quaestio oborta, quomodo jam non erit. Ecce jam non it ad requiem? Quod avertat Deus ab Idithun! Ibit enim plane Idithun, ad requiem ibit. Sed fac aliquem iniquum, non Idithun, non transilientem; hic thesaurizantem, incubatorem, iniquum, superbum, jactantem, elatum, pauperis ante januam jacentis contemptorem: nonne et ipse erit? Quid est ergo, non ero? Si enim dives ille non erat, quis est qui ardebat? quis est qui guttam aquae de digito Lazari stillari in linguam suam desiderabat? quis est qui dicebat: Pater Abraham, mitte Lazarum 72Luc. XVI, 24 ? Utique qui loqueretur erat, et qui arderet erat: et qui resurgat in finem, et qui cum diabolo aeterno igne damnetur. Quid est ergo, non ero, nisi respiciat iste Idithun, quid est esse, et non esse? Videbat enim illum finem, quo corde poterat, qua mentis acie valebat, quem sibi ostendi desideraverat dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Videbat numerum dierum suorum qui est: attendebat infra omnia quae sunt, in comparatione illius esse, non esse; et se non esse dicebat. Illa enim permanent; ista mutabilia sunt, mortalia, fragilia: et dolor ipse aeternus, plenus corruptionis, ad hoc non finitur, ut sine fine finiatur. Respexit ergo beatam illam regionem, beatam patriam, beatam domum, ubi participes sunt sancti vitae sempiternae atque incommutabilis veritatis: et timuit extra ire, ubi non est esse; ibi desiderans esse, ubi est summum esse. Propter hanc ergo comparationem inter utrumque constitutus, adhuc timens dicit: Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam, et amplius jam non ero. Si enim mihi non remiseris peccata, ibo in aeternum abs te. Et a quo ibo in aeternum? Ab illo qui dixit, Ego sum qui sum: ab illo qui dixit, Dic filiis Israel, Qui est misit me ad vos 73Exod. III, 14 . Ab eo ergo qui vere est qui in contrarium pergit, ad non esse pergit.