Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen: quid enim dicebat? Jam ecce transilivi mortalia omnia, et ima contempsi, calcavi terrena, ascendi ad delectationem legis Domini, fluctuavi in dispensatione numerorum dierum dominicorum, desideravi etiam finem illum, cujus non est finis; desideravi numerum dierum meorum qui est, quia numerus dierum istorum non est; ecce jam talis sum, tanta transilivi, in ea quae stant sic inhio: Verumtamen, sic quomodo hic sum, quamdiu hic sum, quamdiu in hoc saeculo sum, quamdiu carnem mortalem porto, quamdiu tentatio vita humana est super terram 38Job VII, 1, quamdiu inter scandala suspiro, quamdiu timeo ne cadam qui sto, quamdiu mihi incerta sunt et mala mea et bona mea, universa vanitas omnis homo vivens. Omnis, inquam, et haerens et transiliens, et ipse Idithun ad universam vanitatem adhuc pertinet: quia omnia vanitas, et vanitas vanitantium: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole 39Eccle. I, 2 et 3? Numquid et Idithun sub sole adhuc est? Habet aliquid sub sole, habet aliquid ultra solem. Sub sole habet evigilare, dormire, manducare, bibere, esurire, sitire, vigere, fatigari, puerascere, juvenescere, senescere, incerta habere quae optat et timet: haec omnia sub sole habet et ipse Idithun, etiam ipse transiliens eos. Unde ergo transiliens? Ex illo desiderio, Notum fac mihi, Domine, finem meum. Hoc enim desiderium ultra solem est, non est sub sole. Sub sole omnia visibilia: quidquid visibile non est, sub sole non est. Non est visibilis fides, non est visibilis spes, non est visibilis charitas, non est visibilis benignitas, non est visibilis postremo timor ille castus permanens in saeculum saeculi 40Psal. XVIII, 10. In his omnibus dulcedinem habens consolationemque Idithun, et ultra solem conversans, quia conversatio ejus in coelis est, ex his quae adhuc habet sub sole, gemit; et ista contemnit et dolet, in illa inardescit quae desiderat. Locutus est de illis, loquatur et de istis. Audistis concupiscenda, audite contemnenda. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens.