TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unde enim putatis, fratres, servis Dei impleta esse deserta? Si bene illis esset inter homines, recederent ab hominibus? Et tamen quid faciunt et ipsi? Ecce elongant fugientes, manent in deserto: sed numquid singillatim? Tenet eos charitas, ut cum multis maneant: et de ipsis multis existunt qui exerceant. Quia in omni congregatione multitudinis necesse est ut inveniantur mali. Deus enim qui novit exercendos nos, miscet nobis et non perseveraturos, aut certe ita simulatos, ut nec inchoaverint in quo perseverare deberent. Novit enim necessarium esse nobis ut feramus malos, et proficiat quod boni sumus; diligamus inimicos, corripiamus, castigemus, excommunicemus, cum dilectione a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat Apostolus: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Sed ne subreperet tibi ex hoc iracundia, et turbaret oculum tuum, Non, inquit, ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, ut erubescat 35II Thess. III, 14 . A quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. Vivit ille oculus, vivit vita tua. Etenim amissa dilectio, mors tua. Hanc ille amittere timuit qui dixit: Metus mortis cecidit super me. Itaque ne amittam dilectionis vitam, quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quo iturus es? quo volaturus? ubi requieturus? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Ubicumque fueris, congregabunt se caeteri, desertum tecum petent, affectabunt vitam tuam, tu repellere non potes societatem fratrum: miscentur tibi etiam mali; adhuc tibi exercitatio debetur. Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Si forte in conscientia, quo nullus hominum intrat, ubi nemo tecum est, ubi tu et Deus es. Nam si in deserto, in aliquo loco, quid facies de congregantibus se? Non enim a genere humano separatus esse poteris, quamdiu in hominibus vivis. Attende potius consolatorem illum Dominum et regem, imperatorem et creatorem nostrum, creatum etiam inter nos: attende quia duodecim suis miscuit unum quem pateretur.

Notes

  1. 35. II Thess. III, 14