Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Inimicos huic dispensationi quae facta est per Jesum Christum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes qui vetant credere incognita, et certam scientiam pollicentur; sicut faciunt haeretici universi, et illi qui in superstitione gentilium philosophi nominantur. Non quod scientiae pollicitatio reprehendenda sit; sed quod gradum saluberrimum et necessarium fidei negligendum putant, per quem in aliquid certum, quod esse nisi aeternum non potest, oportet ascendi. Hinc eos apparet nec ipsam scientiam habere, quam contempta fide pollicentur; quia tam utilem ac necessarium gradum ejus ignorant. Ex ore ergo infantium et lactentium perfecit laudem Dominus noster, mandans primo per Prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis 9Isai. VII, 9, sec. LXX , et ipse praesens dicens, Beati qui non viderunt et credituri sunt 10Joan. XX, 19 . Propter inimicos: contra quos etiam illud dicitur: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis 11Matth. XI, 25 . A sapientibus enim dixit, non qui sapientes sunt, sed qui esse se putant. Ut destruas inimicum et defensorem . Quem, nisi haereticum? Nam et ipse est inimicus et defensor, qui fidem christianam cum oppugnet, videtur defendere. Quanquam etiam philosophi hujus mundi bene intelligantur inimici et defensores: quandoquidem Filius Dei Virtus et Sapientia Dei est, qua illustratur omnis quisquis veritate sapiens efficitur. Hujus illi se amatores esse profitentur, unde etiam philosophi nominantur: et propterea illam videntur defendere, cum inimici sint ejus; quoniam superstitiones noxias, ut colantur et venerentur hujus mundi elementa, suadere non cessant.