TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid dixit, in cubili suo? Dixit injustus, ut delinquat in semetipso: quod dixit superius, in semetipso; hoc hic dixit, in cubili suo. Cubile nostrum est cor nostrum: ibi tumultum patimur malae conscientiae: et ibi requiescimus, quando bona conscientia est. Qui amat cubile cordis sui, aliquid boni ibi agat. Ibi est cubile, ubi nos Dominus Jesus Christus jubet orare: Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum. Quid est, claude ostium tuum? Noli talia exspectare de Deo, quae forinsecus sunt; sed ea quae intrinsecus sunt: Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi 6Matth. VI, 6 . Quis est qui non claudit ostium? Qui talia petit a Deo pro magno et ibi constituit omnes preces suas, ut accipiat ea quae sunt hujus saeculi bona. Patet ostium tuum, turba videt cum oras. Quid est claudere ostium tuum? Ut hoc petas a Deo, quod solus Deus novit quomodo tibi det. Quid est hoc propter quod claudis ostium, et petis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 7Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9. Et forte non ascendit in ipsum cubile tuum, id est in cor tuum. Sed Deus novit quid tibi daturus est. Quando autem erit? Quando revelabitur Dominus, quando apparebit judex. Quid enim manifestius quam quod dicturus est ad dexteram positis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 8Matth. XXV, 34 . Audient haec illi qui ad sinistram erunt, et gement infructuosa poenitentia 9Sap. V, 3; quia cum ita viverent, eam fructuose noluerunt agere. Quomodo gement? Quia non est illis locus correctionis. Audient autem et ipsi: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus 10Matth. XXV, 41 . Iste est auditus malus. Nam justi ad auditum bonum gaudebunt; sic enim scriptum est: In memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit 11Psal. CXI, 7 . A quo auditu malo? Quem audituri sunt illi, Ite in ignem aeternum. Deus ergo qui potest supra quam petimus aut intelligimus facere 12Ephes. III, 20, occultum gemitum nostrum quaerit, ut in conspectu ejus placeamus, et non nos quasi de justitia nostra ante homines jactemus. Qui enim de justitia sua placere vult hominibus, non eo fine ut homines qui eum vident Deum laudent, sed ea intentione ut ipse laudetur, non claudit ostium contra strepitum: quia patet ostium illo strepitu, et non audit Deus quomodo audire vult. Cubile ergo cor nostrum laboremus mundare, ubi possit nobis bene esse. Novit Charitas Vestra quam multa multi patiuntur in publico, in foro, in jurgiis, in contentionibus, in molestiis negotiorum: quomodo quisque fatigatus negotiis foris, currit ad domum suam ut ibi requiescat, et dat operam cito finire negotia quae foris sunt, et tollere se ad requiem in domum suam. Ideo enim unusquisque domum suam habet, quia ibi requiescit. Si vero et ibi molestias patiatur, ubi potest requiescere? Quid ergo? Bonum est ut vel in domo sua requiem habeat. Si autem patitur foris inimicos, intus forte malam uxorem; procedit in publicum: cum vult requiescere ab his quae foris sunt, intrat in domum: quando vero nec ibi requiescit, nec foris requiescit, ubi erit requies? Saltem in cubiculo cordis, ut tollas te ad interiora conscientiae tuae. Si ibi invenisti forte conjugem, quae tibi non faciat amaritudinem, sapientiam Dei; cum ipsa conjungere, quiesce intus in cubiculo tuo, non inde te ejiciat fumus malae conscientiae. At ille ut meditaretur dolos, illuc se tollebat, de quo loquitur ista Scriptura, ubi homines non vident; et talia ibi meditabatur, ut nec in ipso corde requiesceret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo.

Notes

  1. 6. Matth. VI, 6
  2. 7. Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9
  3. 8. Matth. XXV, 34
  4. 9. Sap. V, 3
  5. 10. Matth. XXV, 41
  6. 11. Psal. CXI, 7
  7. 12. Ephes. III, 20