TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quoniam non cognovi negotiationes. Ideo, inquit, tota die salutem tuam, quoniam non cognovi negotiationes. Quae sunt istae negotiationes? Audiant negotiatores, et mutent vitam; et si fuerunt, non sint; non cognoscant quod fuerunt, obliviscantur: postremo, non approbent, non laudent; improbent, damnent, mutentur, si peccatum est negotiatio. Hinc enim aviditate nescio qua acquirendi, o negotiator, quando damnum passus fueris, blasphemabis; et non erit in te quod dictum est: Tota die laudem tuam. Quando autem pro pretiis rerum quas vendis, non solum mentiris, verum etiam falsum juras; quomodo in ore tuo tota die laus Dei? quando si christianus es, etiam ex ore tuo blasphematur nomen Dei 67Rom. II, 24, ut dicatur: Ecce quales sunt Christiani! Ergo, si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognovit negotiationes, corrigant se Christiani; non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Ecce ego affero quidem ex longinquo merces ad ea loca in quibus non sunt ea quae attulero, unde vivam, tanquam mercedem laboris mei peto, ut carius vendam quam emerim. Unde enim vivam, cum scriptum sit: Dignus est operarius mercede sua 68Luc. X, 7 ? Sed agitur de mendacio, de perjurio. Hoc vitium meum est, non negotiationis: neque enim non, si vellem, possem agere sine isto vitio. Non ergo meam culpam actor ad negotium transfero: sed si mentior, ego mentior, non negotium. Possem enim dicere: Tanto emi, sed tanto vendam; si placet, eme. Non enim istam veritatem audiens emptor repelleretur, et non potius omnes accurrerent; quia plus fidem quam mercem diligerent. Hoc ergo, inquit, me mone ne mentiar, ne perjurem; non ut abjiciam negotium unde me transigo. Quo enim vocas, quando hinc revocas? Forte ad artem aliquam? Ero sutor; calceamenta faciam hominibus. Mendaces enim et ipsi non sunt? perjuri et ipsi non sunt? Nonne locatis ab alio calceamentis, cum acceperint ab alio pretium, dimittunt quod faciebant, et suscipiunt alteri facere, et fallunt eum cui promiserant cito se facturos? nonne saepe dicunt: Hodie facio, hodie impleo? Deinde in ipsa sutura tantas fraudes non faciunt? Faciunt ista, et dicunt ista; sed ipsi mali sunt, non ars quam profitentur. Omnes ergo artifices mali Deum non timentes, vel pro lucro, vel pro timore damni aut egestatis mentiuntur, perjurant; non est continua Dei laus in eis. Quomodo ergo revocas a negotiatione? An ut agricola sim, et adversus Deum tonantem murmurem, ut grandinem timens sortilegum consulam, ut quaeram quid faciam contra coelum; ut optem pauperibus famem, quo possim vendere quod servavi? ad hoc me adducis? Sed non ea faciunt, inquis, agricolae boni. Nec illa negotiatores boni. Quid enim, etiam et filios habere malum est, quia quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes quaerunt? Ista hominum, non rerum peccata sunt. Potest mihi hoc dicere negotiator. Quaere ergo, Episcope, quemadmodum intelligas negotiationes quas legisti in Psalterio; ne forte tu non intelligas, et me a negotiatione prohibeas. Mone ergo quemadmodum vivam: si bene, bene mihi erit; unum tamen scio, quia si malus fuero, non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. Quando verum dicitur, non est quod contradicatur.

Notes

  1. 67. Rom. II, 24
  2. 68. Luc. X, 7