TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Laetabitur justus in Domino. Jam non est tristis justus. Tristes enim erant discipuli crucifixo Domino; contristati, moerentes discesserunt; perdidisse se spem putaverunt. Resurrexit; etiam apparens tristes invenit. Tenuit oculos duorum in via ambulantium, ne ab eis agnosceretur, et invenit eos gementes et suspirantes; et tenuit eos donec exponeret Scripturas, et per ipsas Scripturas ostenderet quia ita fieri oportebat sicut factum est. Ostendit enim in Scripturis, quia post tertium diem resurgere oportebat Dominum. Et quomodo tertio die resurgeret, si de cruce descenderet? Modo vos qui tristes estis in via, si Judaeis insultantibus videretis Dominum de cruce descendisse, quantum efferremini? Laetaremini quod ora Judaeorum sic obturasset. Exspectate consilium medici: quod non descendit, quod occidi vult, antidotum terit. Ecce jam resurrexit, ecce jam loquitur: nondum agnoscitur, ut laetius agnoscatur. Postea aperuit oculos eorum in fractione panis: agnoscunt eum 40Luc. XXIV, 16-46, laetantur, exclamant. Laetabitur justus in Domino. Nuntiatur cuidam duriori, Visus est Dominus, resurrexit Dominus: adhuc ille tristis est, non credit. Nisi misero, inquit, manum meam, et tetigero cicatrices clavorum, non credam. Praebetur et corpus tangendum, mittit manum, contrectat, exclamat. Dominus meus et Deus meus! Laetabitur justus in Domino. Illi ergo laetati sunt justi in Domino, qui viderunt, tetigerunt, et crediderunt: quid justi qui modo sunt, quia non vident, quia non tangunt, non laetantur in Domino? Et ubi est illa vox Domini ad ipsum Thomam: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt 41Joan. XX, 25-29 ? Ergo omnes laetemur in Domino; omnes secundum fidem unus justus simus, omnesque in uno corpore unum caput habeamus, et laetemur in Domino, non in nobis; quia bonum nostrum non nos nobis, sed ille qui fecit nos. Ipse est bonum nostrum ad laetificandos nos. Et nemo laetetur in se, nemo praesumat, nemo desperet de se, nemo de quoquam homine, quem debet adducere ut socius sit spei ipsius, non dator spei.

Notes

  1. 40. Luc. XXIV, 16-46
  2. 41. Joan. XX, 25-29