[«vers. 12, 13.] Tui sunt coeli, et tua est terra.» A te pluunt, super tuam pluunt. «Tui sunt coeli,» per quos praedicata est veritas in circuitu tuo: «tua est terra,» quae excepit veritatem in circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? «Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti.» Non enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus; numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia? Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone diabolus, qui dixit, «Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis Altissimo» 28Isai. XIV, 13, 14 ; sed humiliasti sicut vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. «Aquilonem et maria tu creasti.»