TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 6, 7.] Sed quid de illis dicit? Sequitur, «Fiant sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.» Fenum tectorum herba est quae nascitur in tectis, in solario integulato. In alto videtur, et radicem non habet. Quanto melius humilius nasceretur, et laetius viresceret? Modo nascitur altius ad celeriorem ariditatem. Nondum evulsum est, et aruit: nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. Attendite opera ipsorum, et videte quia aruerunt. Sed vivunt, et hic sunt: nondum ergo avulsi sunt: Aruerunt, sed nondum avulsi sunt: facti sunt «sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.»