TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4.] Quoniam benefecit Dominus in populo suo.» Quid tam beneficum, quam mori pro impiis? quid tam beneficum, quam sanguine justo delere chirographum peccatoris? quid tam beneficum, quam dicere: Non ad me pertinet quod fuistis; estote quod non fuistis? «Benefecit Dominus in populo suo,» dimittendo peccata, promittendo vitam aeternam. Benefacit aversum convertere, pugnantem adjuvare, vincentem coronare: «Benefecit Dominus in populo suo. Et exaltabit» «mansuetos in salute». Exaltantur enim et superbi, sed non in salute. Mansueti in salute, superbi in morte: id est, superbi ipsi se exaltant, et Dominus eos humiliat; mansueti autem ipsi se humiliant, et Deus eos exaltat. «Et exaltabit mansuetos in salute.»