TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Iste qui laboravit in aeternum, et vivet in finem, non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: quid est hoc? Non intelliget quid sit interitus, quando viderit sapientes morientes. Dicit enim sibi: Iste, quia sapiens erat, et cum sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est mortuus? Faciam mihi ergo bene, cum vivo: nam si aliquid possent qui aliud sapiunt, non morerentur. Videt illum mori, et non videt quae sit mors. Non videbit interitum, cum videbit sapientes morientes. Quomodo Judaei viderunt Christum pendentem in cruce, et contempserunt, dicentes, Iste si Filius Dei esset, descenderet de cruce 27Matth. XXVII, 42: non videntes quid sit interitus. Si viderent quid sit interitus, si viderent! Ille moriebatur temporaliter, ut revivisceret in aeternum; illi vivebant temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia illum videbant morientem, non videbant interitum, id est, non intelligebant quis esset verus interitus. Quid dicunt etiam in Sapientia? Morte turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus illius; si enim est vere filius Dei, liberabit illum de manibus contrariorum 28Sap. II, 20, 18 : non permittet mori filium suum, si vere filius ipsius est. At ubi viderunt illum in cruce insultantes se, et illum non descendentem de cruce, dixerunt, Vere homo fuit. Dictum est: et utique poterat descendere de cruce, qui potuit de sepulcro resurgere; sed docuit nos ferre insultantes, docuit adversus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger, calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana viscera: noli trepidare, quia ne trepidares, prior bibit medicus; id est, passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donec transeat amaritudo hujus saeculi, et veniat saeculum ubi nullum scandalum, nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla contentio. Labora hic, venturus ad finem; labora, ne cum non vis hic laborare, venias ad finem vitae, et nunquam venias ad finem laborum. Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes.

Notes

  1. 27. Matth. XXVII, 42
  2. 28. Sap. II, 20, 18