Vide illum Saulum, postea Paulum: «Non ex operibus,» inquit, «justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis» 76Tim. III, 5 . Et iterum: «Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate» 77I Tim. I, 13 . Et iterum: «Consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem 78I Cor. VII, 25 : hoc est, ut viverem; quia justus ex fide vivit. Mortuus ergo erat prius per suam injustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur: «Adveniente autem,» inquit, «mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in in mortem» 79Rom. VII, 9 et 10 . Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur, «Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Et vixit, et custodivit verba ejus, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit, «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex» 80II Tim. IV, 7 et 8 . Utique «justus,» retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa justitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est, «Qui coronat te in miseratione et misericordia» 81Psal. CII, 4 . Qui enim dixit, «Bonum certamen certavi,» quando vinceret, nisi illo donante de quo ait, «Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum» 82I Cor. XV, 57 ? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adjuvante de quo ait, «Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei» 83Rom. IX, 16 ? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 76. Tim. III, 5
- 77. I Tim. I, 13
- 78. I Cor. VII, 25
- 79. Rom. VII, 9 et 10
- 80. II Tim. IV, 7 et 8
- 81. Psal. CII, 4
- 82. I Cor. XV, 57
- 83. Rom. IX, 16