[vers. 30.] Pauper et dolens ego sum. Quare hoc? An ut agnosceremus quod per amaritudinem animi maledicit pauper iste? Multa enim dixit quae illis eveniant. Et quasi ei diceremus, Utquid talia? noli tantum; respondet: Pauper et dolens ego sum. Perduxerunt me ad egestatem, ad istum dolorem deposuerunt; ideo ista dico. Non est tamen stomachatio maledicentis, sed praedictio prophetantis. Nam de paupertate sua et dolore suo quaedam quae posterius dicit, commendaturus est nobis, ut discamus esse pauperes et dolentes. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 116Matth. V, 3, 5 . Hoc ergo ipse prius jam nobis ostendit; et ideo, Pauper et dolens ego sum. Totum corpus ejus hoc dicit. Corpus Christi in hac terra pauper est et dolens. Sed sint divites Christiani. Prorsus si Christiani sunt, pauperes sunt; in comparatione divitiarum coelestium quas sperant, omne aurum suum arenam deputant. Pauper et dolens ego sum.